Arcana Coelestia (Elliott) n. 6556

Previous Number Next Number See English 

6556. Vers. 15-21. Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum, et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi. Et praeceperunt ad Josephum, dicendo, Pater tuis praecepit ante mori eum, dicendo. Ita dicatis ad Josephum, Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum, quia malum retribuerunt tibi; et nunc remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui; et flevit Joseph in loqui illos ad eum. Et iverunt etiam fratres ejus, et ceciderunt coram eo, et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos. Et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis, quia num pro Deo ego? Et vos cogitastis super me malum, Deus cogitavit id ad bonum propter facere secundum diem hunc, ad vivificandum populum magnum. Et nunc ne timeatis, ego sustentabo vos, et infantes vestros; et consolatus illos, et locutus super cor illorum. `Et viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum' significat abalienata a vero et bono, et apperceptionem quod exsuscitata Ecclesia: `et dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph' significat quod internum rejecerint: `et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi' significat quod poena ideo immineat secundum meritum: `et praeceperunt ad Josephum, dicendo' significat {1}influxum ab interno et inde perceptionem: `Pater tuus praecepit ante mori eum, dicendo' significat quod ab Ecclesiae praecepto: `Ita dicatis ad Josephum' significat perceptionem ab interno quid faciendum: `Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum, et peccatum illorum' significat supplicationem et paenitentiam: `quia malum retribuerunt tibi' significat quod aversi fuerint a bono et vero quae influunt: `et nunc {2} remitte quaeso praevaricationem servorum Dei patris tui' significat paenitentiam et agnitionem Divinorum Ecclesiae: `et flevit Joseph in loqui illos ad eum' significat receptionem ex amore: `et iverunt etiam fratres (x)ejus, et ceciderunt coram eo' significat submissionem illorum quae in naturali sub interno: `et dixerunt, Ecce nos tibi ad servos' significat quod sui juris non erunt: `et dixit ad illos Joseph, Ne timeatis' significat recreationem ab interno: `quia num pro Deo ego' significat quod Deus providebit: `et vos cogitastis super me malum' significat quod quae abalienata nihil nisi malum intendant: `Deus cogitavit id in bonum' significat quod Divinum vertat id in bonum: `propter facere secundum diem hunc' significat quod id secundum ordinem ab aeterno: `ad vivificandum populum magnum' significat quod inde vita illis qui in veris boni: `et nunc ne timeatis' significat ne solliciti sint: `ego sustentabo vos, et infantes vestros' significat quod victuri per internum a Divino per verum quod intellectus et bonum quod voluntatis: `et consolatus illos' (x)significat spem: `et locutus super cor illorum' significat fiduciam. @1 A had here reflexionem, d and i influxum$ @2 A I i quaeso here and 6565, but see above$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church