6419. `Filiae, incedit supra murum': quod significet ad pugnandum contra falsum, constat a significatione `filiae' quod sit Ecclesia, de qua n. 2362, 3963, hic Ecclesia spiritualis quia de illa agitur; ex significatione `incedere supra murum' quod sit ad pugnandum contra falsum, ut patet ab his quae mox sequuntur, `exacerbant eum, et jaculantur, et odio habent eum sagittarii, et sedebit in valido arcus sui', per quae significatur pugna falsi contra verum. [2] Quod dicatur `incedit supra murum' est quia in sensu interno agitur de oppugnatione veri a falsis et {1}tutatione veri contra falsum, nam Ecclesia spiritualis quae per `Josephum' repraesentatur, oppugnatur continue, sed Dominus illam (t)tutatur continue, inde in Verbo illa quae sunt Ecclesiae illius comparantur urbi, cui (t)murus, antemurale, portae, vectes; et per oppugnationes urbis illius describuntur oppugnationes veri a falsis; quapropter etiam `urbs' significat doctrinalia, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, ac `murus' vera fidei quae defendunt, ac in opposito sensu falsa quae destruuntur; quod vera fidei quae defendunt, patet apud Esaiam, Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale; aperite portas ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, xxvi 1, (2): et apud eundem, Vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem, 1x 18:
apud eundem, Ecce super manus insculpsi te, muri tui ante Me jugiter, xlix 16;
`muri' pro veris fidei: apud eundem, Super muris tuis, Hierosolyma, constitui custodes, tota die et nocte non tacebunt, commemorantes Jehovam, lxii 6;
similiter: apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah Zebaoth,. . . Ego converto arma belli, ...quibus vos pugnantes cum rege Babelis, . . . obsidentes vos extra murum, . . . pugnabo Ego Ipse cum vobis per manum extensam, xxi4, (5):
apud eundem, Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, . . . lugere fecit promurale et murum, simul languent; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. ii 8,9: apud Ezechielem, Filii Arvadi et exercitus tuus super muris tuis circumcirca; et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, scuta sua suspenderunt super muris tuis circumcirca, et perfecerunt pulchritudinem tuam, xxvii{2}11;
ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri. [3] Quod talia per `urbem et muros significentur, constare potest manifeste ex descriptione sanctae Hierosolymae descendentis e caelo, visae Johanni, per quam quod nova Ecclesia significetur, a singulis patet, et per `murum' ibi Divinum Verum procedens a Domino; de illa {3}ita apud Johannem, Sancta Hierosolyma descendens de caelo, . . . habens murum magnum et altum, habens portas duodecim;... murus urbis habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni: qui mecum loquebatur, . . . metiebatur urbem et portas ejus, et murum ejus; . . murus ejus erat centum quadraginta et quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli; erat structura muri jaspis, et urbs aurum purum, similis vitro puro; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. xxi 10, (x)12, 14, 15, 17-19;
[4]quod `murus' sit Divinum Verum procedens a Domino, et inde verum fidei ex bono charitatis, patet a singulis quae de muro ibi dicuntur, ut quod `murus haberet fundamenta duodecim', et `in illis nomina duodecim apostolorum Agni'; per `duodecim' enim significantur omnia, n. 3272, 3858,3913, per `murum et ejus fundamenta' vera fidei,{4}similiter ac per duodecim apostolos, n. 3488, 3858 fin., 6397: tum quod `murus esset centum quadraginta et quatuor cubitorum', per illum numerum enim simile significatur quod per `duodecim', nempe omnia; nam compositus est ex duodecim multiplicatis in duodecim, et quia numerus ille, cum dicitur de muro, significat omnia vera et bona fidei, {5}additur quod `ille sit mensura hominis, hoc est, angeli';et quoque quod `structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus omni lapide pretioso exornata', per `jaspidem' enim et per `lapides pretiosos' significantur vera fidei, n. 114. [5] Quod `murus' in opposito sensu significet falsa quae destruuntur, patet ab his locis: apud Esaiam, Dies tumultus . . in valle visionis; Dominus Jehovih Zebaoth destruit murum, ut vociferatio versus montem; nam Elam sustulit pharetram cum curru hominis, equitibus, . . . equites ponendo posuerunt usque ad portam, xxii 5-7:
apud eundem, Munimentum refugii murorum tuorum deprimet, dejiciet, prosternet in terram, usque in pulverem, xxv 12:
apud Jeremiam, Ascendite in muros ejus, et dejicite, v 10:
apud eundem, Accendam ignem in {6}murum Damasci, qui comedet palatia Benhadadi, x1ix 27:
apud eundem, Contra muros Babelis tollite signum, tenete custodiam constituite custodes, li 12:
apud Ezechielem, Evertent muros Tyri, et destruent turres ejus, et detraham pulverem ejus ab illa, (c)et dabo illam ariditatem petrae, xxvi 4,8,9, 12. @1 i de$ @2 I o 11$ @3 i enim$ @4 pariter$ @5 dicitur$ @6 muro$