6420. `Et exacerbant eum': quod significet resistentiam a falsis, constat a significatione `exacerbare' quod sit resistentia, quanta enim resistentia est, tanta est exacerbatio quando pugna, de qua nunc agitur; quod resistentia a falsis, patet ab illis quae sequuntur.