Arcana Coelestia (Elliott) n. 6418

Previous Number Next Number See English 

6418. `Filius fecundae supra fontem': quod significet fructificationem ex vero e Verbo, constat ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704; ex significatione `fecundae' quod sit fructificatio ex vero, nam fecunditas, sicut partus et nativitas, in sensu spirituali sunt veri et boni, n. 1145, 1255, 3860, 3868, 4070, 4668, 5598; et ex significatione `fontis' quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424, 4861; inde patet quod per `filius fecundae supra fontem' significetur fructificatio ex vero e Verbo. Qui e spirituali Ecclesia Domini sunt, quae Ecclesia hic per `Josephum' repraesentatur, ex vero e Verbo discunt scire quid bonum, et sic per verum initiantur in bonum, inde tunc fructificatio quae significatur per `fecundam'.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church