Arcana Coelestia (Elliott) n. 6374

Previous Number Next Number See English 

6374. `Et ei oboedientia populorum': quod significet quod a Divino Humano Ipsius procederent vera quae recipi possent, constat ex significatione `oboedientiae' quod sit receptio verorum quae a Domino procedunt; et a significatione `populorum' quod sint illi qui in veris, ita quoque vera, de qua n. 1259, 1260, 3581; et inde quod sint qui ab Ecclesia spirituali, n. 2928.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church