Arcana Coelestia (Elliott) n. 6225

Previous Number Next Number See English 

6225. `Et confirmavit se Israel': quod significet novas vires per bonum spirituale, constat ex significatione `confirmare se' quod sit accipere novas vires; et ex repraesentatione `Israelis' quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 4286, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; quod sit per bonum spirituale, est quia Jacob in mox praecedentibus dicitur Jacob et hic Israel, dicitur enim `Indicavit Jacobo, et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te, et confirmavit se Israel'; `Israel' enim est bonum spirituale e naturali, `Jacob' autem est verum naturalis, et verum naturalis quod est fidei ibi, confirmatur per bonum spirituale quod est bonum charitatis; `Israel' etiam est internum Ecclesiae et `Jacob' {1}externum ejus, n. 4286, 4292, 4570; externum Ecclesiae nec aliunde confirmatur et vires accipit quam ab interno ejus; in interno Ecclesiae sunt qui in bono charitatis, quod est bonum fidei, tum {2} bonum veri, ut et bonum spirituale, quae sunt `Israel'; in externo autem sunt qui in vero fidei, et nondum manifeste in bono {3}sunt, sed quorum tamen in vero est bonum, hoc est `Jacob'. @1 i est$ @2 i quoque$ @3 ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church