Arcana Coelestia (Elliott) n. 6226

Previous Number Next Number See English 

6226. `Et sedit super lecto': quod significet quod versum ad naturale, constat ex significatione `lecti' quod sit naturale, de qua n. 6188: quod `Israel sedit super lecto' sit quod bonum spirituale versum sit ad naturale, est quia per quod `Israel incurvavit se super caput lecti', cap. praec. xlvii, versu ultimo, significatum sit quod bonum spirituale verteret se ad illa quae interioris naturalis sunt, videatur n. 6188; idcirco per quod inde se removerit et `sederit super lecto' significatur quod se verterit ad naturale. Quid sit se vertere ad interius naturale, et ad exterius, non ad captum dici potest, quia paucissimi sciunt quod naturale interius et exterius sit, et quod cogitatio nunc sit in illo nunc in hoc, et qui non hoc sciunt nec reflectunt super id, et proinde non per aliquid experientiae cognitionem illius rei sibi acquirere potuerunt; hoc tamen commune est apud unumquemque, sed cum differentia; nunc enim elevatur cogitatio ad illa quae sunt superiora, et nunc delabitur ad illa quae sunt inferiora, {1} ita cogitatio hominis nunc spectat sursum, nunc deorsum. [2]Praeterea quisque videre potest quod `Israel incurvaverit se super caput lecti' et quod dein `sederit super lecto' sint res leviores quam ut memorarentur in Verbo sanctissimo nisi involvissent arcanum; quod arcanum non nisi quam per sensum internum detegi potest, consequenter non nisi quam per cognitionem quid singulae voces significant in sensu spirituali, hoc est, in illo sensu in quo sunt angeli; nam angeli non cogitant sicut homo {2} ex objectis mundi, corporis et telluris, sed ex objectis caeli; inter quae qualis differentia {3}, ex correspondentiis de quibus ad finem plurium capitum, imprimis patet. @1 i et apud regeneratos nunc elevatur ad affectionem volendi bonum, et nunc delabitur ad affectionem sciendi verum$ @2 i nec loquuntur per voces quae$ @3 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church