Arcana Coelestia (Elliott) n. 6224

Previous Number Next Number See English 

6224. `Et dixit, Ecce filius tuus Josephus venit ad te': quod significet praesentiam interni, constat ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, n. 6177; et ex significatione `venire ad aliquem' quod sit praesentia, de qua n. 5934, 5941, 5947, 6063, 6089. Quod `Josephus' sit internum, et alibi quod caeleste internum, est applicate ad illa quae infra in naturali; cum applicatur ad inferiora naturalis quae repraesentantur per `Jacobum', tunc dicitur internum; similiter cum applicatur ad `Pharaonem'; at cum applicatur ad interiora naturalis quae repraesentantur per `Israelem' et quoque per `decem filios ejus', tunc dicitur caeleste internum, et bonum internum, et hoc propter influxum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church