5978. Quod bini angeli apud unumquemvis hominem sint, est quia (t)illorum etiam duo genera sunt; unum quod agit in hominis voluntaria, alterum quod in ejus intellectualia; qui in hominis voluntaria, agunt in ejus amores et fines, consequenter in ejus bona; qui autem in hominis intellectualia, agunt in ejus fidem et principia, consequenter in ejus vera; sunt etiam illi inter se distinctissimi; vocantur illi qui in voluntaria hominis agunt caelestes, et illi qui in ejus intellectualia spirituales; caelestibus oppositi sunt genii, et spiritualibus spiritus{1}. (m)Haec a multa experientia scire datum est, nam cum utrisque continue sum in consortio et loquela.(n) @1 i sunt etiam hi separati ab invicem in caelis$