5977. Quod duo sint, est causa quia duo genera spirituum in inferno sunt, et duo genera angelorum in caelo, quibus correspondent duae facultates in homine, nempe voluntas et intellectus; primum genus spirituum simpliciter vocantur `spiritus' et agunt in intellectualia; alterum genus vocantur `genii' et agunt in voluntaria; sunt etiam inter se distinctissimi; nam illi qui simpliciter vocantur spiritus, infundunt falsa; ratiocinantur enim contra verum, (c)ac in suae vitae jucundo sunt cum possunt facere ut verum appareat {1}ut falsum ac falsum {1}ut verum; at illi qui vocantur genii, infundunt mala, agunt in affectiones et concupiscentias hominis, et {2} olfaciunt momento quid desiderat homo; si hoc bonum est, solertissime flectunt id in malum; in jucundo suae vitae sunt cum possunt facere ut bonum appercipiatur ut malum ac malum ut bonum; {3}illis permissum fuit agere in mea desideria ut scirem qualis naturae sunt, et quomodo agunt, et fateri {4}possum, nisi Dominus per angelos custodiverit, quod pervertissent illa in concupiscentias {5}mali, et hoc tam latenter ac tacite ut vix aliquid de eo apperciperem. [2] Hi qui genii vocantur nec quicquam commune habent cum illis qui vocantur spiritus; illi seu genii nihil curant quid homo cogitat sed solum quid amat; hi autem seu spiritus nihil curant quid homo amat sed quid cogitat; illi seu genii jucundum in tacendo ponunt, hi autem seu spiritus in loquendo; sunt quoque {6}prorsus separati ab invicem; genii sunt in infernis a tergo profunde, et ibi inconspicui {7}spiritibus, cumque inspicitur illuc, apparent sicut umbrae quae {8}volutant; spiritus autem in infernis a lateribus et {9}ab anterioribus sunt; inde nunc est quod apud hominem bini {10}spiritus ab inferno sint. @1 sicut$ @2 i quasi$ @3 i quandoque$ @4 possim$ @5 tam dextre ut minime$ @6 nusquam simul$ @7 ,cum$ @8 volitarent$ @9 antrorsum, et conspicui sunt, et apparent in sua luce sicut homines, et in luce caeli sicut monstra$ @10 sint ab inferno$