5979. Homo qui in fide est, credit quod non nisi quam angeli e caelo apud ipsum sint, et quod diabolici spiritus ab illo prorsus remoti{1}; sed asseverare possum quod apud hominem qui est in concupiscentiis et jucundis amoris sui et mundi, et haec illi pro fine sunt, tam prope apud illum sint ut sint in ipso et regant ejus tam cogitationes quam affectiones; angeli {2}e caelo nequaquam possunt intra sphaeram talium esse sed extra, quapropter etiam angeli recedunt sicut spiritus infernales propius accedunt; at usque angeli e caelo nusquam prorsus ab homine {3}recedunt, tunc enim actum foret cum illo; nam si absque communicatione cum caelo per angelos foret, non potuisset vivere. [2] Quod spiritus infernales et angeli caelestes apud hominem sint, etiam quodammodo ex doctrina fidei Ecclesiarum Christianarum est; dictat enim doctrina quod omne bonum a Deo, et quod malum a diabolo; et confirmant hoc praedicatores per id quod {4}in pulpitis orent ut Deus regat eorum cogitata et eorum verba, {5}quodque dicant quod in justificatione omnia usque ad {6}minima conatuum a Deo sint; tum quando homo bene vivit, quod se duci patiatur a Deo; et quoque quod angeli {7}mittantur a Deo, qui homini {8}inserviant; ac vicissim cum homo {9}aliquod enorme malum fecerat, {10}dicunt illum se a diabolo passum esse {11}duci, et quod tale malum ab inferno sit; {12}dixissent etiam quod spiritus ab (m)inferno {13} influerent in mala interiora quae sunt voluntatis et cogitationis, si haec 1{14}mala pro tantis agnovissent.(n) @1 i sint$ @2 in$ @3 removentur$ @4 supplicent$ @5 et$ @6 minimos conatus$ @7 sint$ @8 inserviunt$ @9 aliquid$ @10 quod dicant$ @11 seduci$ @12 addidissent$ @13 i etiam$ @14 pro tantis malis$