582. Quod 'postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis' significet quod tunc cum immerserint doctrinalia fidei suis cupiditatibus, facti Nephilim, constat ex illis quae mox prius ad vers. 2 dicta et ostensa sunt, quod nempe 'filii Dei' significent doctrinalia fidei, et 'filiae' cupiditates; partus inde non alius est quam quod nihili faciant et profanent sancta fidei; nam cupiditates hominis, quae sunt amorum sui et mundi, prorsus contrariae sunt omni sancto et vero, et apud hominem cupiditates praevalent; quare cum sanctum et verum, quod agnitum, cupiditatibus immergitur, actum est cum homine, nam exstirpari et resolvi non possunt; in unaquavis idea cohaerent, et ideae sunt quae communicantur mutuo in altera vita; quare ut primum aliqua idea sancti ac veri producitur, profanum et falsum adjunctum est, quod ilico et momento percipitur; quare tales non possunt non separari et detrudi in infernum.