581. Quod per 'Nephilim' significentur qui ex persuasione suae altitudinis et praeeminentiae nihili fecerunt omnia sancta et vera, constat ex illis quae praecedunt et mox sequuntur; quod nempe immerserint doctrinalia suis cupiditatibus, quae significantur per illa, quod 'filii Dei intraverint ad filias hominis,' et hic quod 'genuerint eis': persuasio de se et suis phantasiis crescit etiam secundum ingredientium multitudinem, tandem ut fiat persuasio indelebilis; et cum doctrinalia fidei adjiciuntur, tunc ex persuasissimis principiis nihili faciunt omnia sancta et vera, et fiunt Nephilim. Gens ista quae vixit ante diluvium talis est, ut dictum, ut quemcumque spiritum dirissimis suis phantasiis, quae sicut venenata et suffocativa sphaera ab illis effunduntur, ita necat et suffocat ut ne hilum sciant spiritus cogitare, sic ut sibi semineces videantur; et nisi Dominus per Adventum Ipsius in mundum liberavisset mundum spirituum a venenata tali gente, nusquam unus potuisset ibi esse; ita periisset genus humanum quod regitur per spiritus a Domino; quare nunc in inferno sub nebulosa et densa quasi petra sub calcaneo pedis sinistri tenentur, nec hiscunt minimum exsurgere; ita ab infestissima illa turba liber est mundus spirituum, de qua turba et ejus sphaera persuasionum venenatissima, ex Divina Domini Misericordia, seorsim. Illi sunt qui Nephilim vocantur et mihi faciunt omne sanctum et verum. [2] Mentio quoque eorum fit in Verbo, sed posteri eorum dicti sunt Enakim et Rephaim; quod dicti Enakim, constat apud Mosen, Exploratores terrae Canaanis, dixerunt, Ibi vidimus Nephilim, filios Enaki de Nephilim, et fuimus in oculis nostris sicut locustae, et sic fuimus in oculis eorum, Num. xiii 33. Quod dicti Rephaim, etiam apud Mosen, Emim prius habitarunt in tetra Moabi, populus magnus, et multus, et excelsus, sicut Enakim; Rephaim reputabantur etiam ii sicut Enakim, et Moabitae vocant eos Emim, Deut. ii 10, [11.] Nephilim non amplius memorantur, sed Rephaim, qui describuntur apud Prophetas, quod tales, sicut dictum; ut apud Esaiam, Infernus inferius commotus est tibi, obviam veniendo tibi, excitavit tibi Rephaim, xiv 9;
agitur de inferno ubi tales: apud eundem, Mortui non vivent, Rephaim non surgent, eo quod visitasti, et delevisti eos, et perdidisti omnem memoriam illis, xxvi 14;
ubi etiam de eorum inferno, a quo non amplius resurgent; et apud eundem, Vivent mortui tui, cadaver meum resurgent; expergiscimini, et cantate habitatores pulveris; nam ros olerum ros tuus; at terram Rephaim projicies, xxvi 19;
'terra Rephaim' est infernus, de quo dictum: apud Davidem, Num mortuis facies miraculum, num Rephaim surgent, confitebuntur tibi, Ps. lxxxviii 11 [A.V. 10];
similiter de eorum inferno, et quod surgere nequeant et sphaeram mundi spirituum dirissimis persuasionum venenis {1} infestare. Sed quod non genus humanum tam diris phantasiis et persuasionibus amplius imbueretur, provisum est a Domino. Qui ante diluvium vixerunt, tali natura et genio fuerunt ut imbui possent, ex causa adhuc nemini nota, de qua etiam, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @ 1 veneris I.$