Arcana Coelestia (Elliott) n. 583

Previous Number Next Number See English 

583. Quod Nephilim 'viri fortes' vocati sint ab amore sui, constat passim quoque in Verbo ubi tales 'fortes' vocantur, ut apud Jeremiam, Cessarunt fortes Babelis pugnare, sedent in munitionibus; deficit fortitudo eorum, facti sunt in mulieres, li 30;

ubi 'fortes Babelis' pro iis quoque qui sui amore inescati sunt: apud eundem, Gladius adversus mendaces, et insanient, gladius adversus fortes ejus, et consternabuntur, l 36:

apud eundem, Vidi, illi consternati, se convertentes retrorsum, fortes eorum contusi {1} sunt, et fugam fugerunt, nec respexerunt, terror circumcirca,... non fugiet celer, et non evadet fortis,... ascendite equos, et insanite currus, exeant fortes, Kush, Put,... Ludii, xlvi 5, 6, 9;

abi de persuasione ex ratiociniis: apud eundem, Quomodo dicitis fortes nos, et viri roboris ad bellum? devastatus est Moabus, xlviii 14, 15:

apud eundem, Capta est urbs, et munitiones, occupata est, et factum est cor fortium Moabi in die illo sicut cor mulieris angustatae, xlviii 41;

similiter 'cor fortium Edomi,' xlix 22: apud eundem, Redemit Jehovah Jacobum, et vindicavit illum e manu fortioris illo, xxxi 11;

ubi 'fortis' {2} alia voce. Quod Enakim, qui ex Nephilim, fortes praedicati sint, constat apud Mosen, Transis hodie Jordanem, veniendo ad possidendum gentes magnas et numerosas prae te, urbes magnas et munitas in caelum, populum magnum et excelsum, filios Enakim, quos tu nosti, et tu audivisti, quis consistet coram filiis Enaki {3} ? Deut. ix 1, 2. @ 1 conclusi I.$ @ 2 fortes I.$ @ 3 Enakim I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church