Arcana Coelestia (Elliott) n. 5573

Previous Number Next Number See English 

5573. Quidam supra caput inconspicuus aderat, sed quod adesset ex nidore adusti cornu seu ossis, et ex fetore dentium, percipere datum; postea veniebat magna turba sicut nimbus, ab inferiore versus superiora a tergo, etiam inconspicui, et supra caput subsistebant; putabam quod inconspicui essent quia subtiles, sed dictum quod ubi sphaera spiritualis ibi inconspicui sint, ast ubi sphaera naturalis, ibi conspicui; et vocati sunt naturales inconspicui. Primum quod de illis detectum erat quod summo studio, calliditate et arte conniterentur ut nihil propalaretur de illis, ob quem finem etiam callebant surripere aliis eorum ideas et inducere alias quibus impediebant ne detegerentur; hoc satis diu perstabat; inde cognoscere datum quod tales in vita corporis fuerint ut non voluerint propalari quicquam ex illis quae agebant et cogitabant, aliam faciem et aliam loquelam praeferendo; sed usque non praetexebant alia ut per mendacia deciperent. [2]Perceptum quod qui aderant, in vita corporis negotiatores fuerint, sed tales quod jucundum vitae in ipsa negotiatione, non ita in divitiis, {1}habuerint, et sic quod negotiatio fuerit quasi anima eorum; quapropter de hac cum illis locutus sum, et dicere datum quod negotiatio nihil impediat quin in caelum venire possint, et quod in caelo sint aeque divites ac pauperes; sed objiciebant quod eorum opinio fuerit, si salvarentur, quod abdicarent se {2}negotiatione, darent omnia sua pauperibus et se miseros facerent; sed illis respondere datum est quod non ita se res habeat et quod aliter cogitaverint illi apud illos qui in caelo sunt quia boni Christiani fuerunt et usque {3}opulenti, et aliqui eorum inter opulentissimos; hi habuerunt commune bonum et amorem erga proximum pro fine, et mercaturam exercuerunt modo functionis causa in mundo, et praeterea non posuerunt cor in illis; {4}at quod illi infra sint, est causa quia mere naturales fuerunt, et ideo non crediderunt vitam post mortem, nec infernum, nec caelum, immo nec aliquem spiritum, et quod illis non cordi fuerit quacumque arte deprivare alios suis bonis, et quod absque misericordia {5}videre potuerint perire integras domos sui lucri causa; et quod ideo subsannaverint omnes qui de spirituali vita cum illis locuti sunt. [3]Qualem fidem habuerunt de vita post mortem, de caelo et de inferno, etiam ostensum est; apparuit quidam qui in caelum sublatus est a sinistro versus dextrum, et {6} dictum quod nuper aliquis mortuus sit, et ab angelis deductus immediate in caelum; de illo sermo fuit, ast illi tametsi viderunt quoque, usque incredulitatis sphaeram {7}habebant perquam fortem, et illam circumspargebant, adeo ut contra quod (8)viderunt, sibi et aliis persuadere voluerint, et quia tanta illis incredulitas, dicere illis datum est, si forte vidissent in mundo resuscitari aliquem mortuum jacentem in lectica, dicebant quod primum non credidissent nisi plures mortuos resuscitatos vidissent, et si hoc vidissent quod usque attribuissent tale causis naturalibus; dicebant postea, cum aliquamdiu relicti fuissent suis cogitationibus quod primum credidissent quod fraus, et cum evictum quod non fraus quod credidissent animam mortui secretam communicationem habuisse cum illo qui resuscitaret, et tandem quod aliquod secretum esset quod non comprehenderent, quia in natura dantur perplura incomprehensibilia; ac ita quod nusquam potuissent credere quod tale ex aliqua vi supra naturam exstiterit; inde detectum qualis eorum fides fuerat, quod nempe nusquam adduci potuerint ad credendum quod aliqua vita post mortem esset, nec quod infernum, nec quod caelum; ita quod prorsus naturales essent. Tales cum apparent in luce caeli, etiam absque facie apparent, et loco ejus densum crinitum. @1 habuerint after vitae$ @2 negatione I$ @3 divites$ @4 sed$ @5 fuerint, si vidissent$ @6 i mihi$ @7 inducebant$ @8 viderint$

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM TERTIUM

1. Et fames ingravescebat in terra. 2. Et factum, sicut absolvissent comedere annonam, quam adduxerunt ex Aegypto, et dixit ad illos pater illorum, Revertimini, emite nobis parum cibi. 3. Et dixit ad eum Jehudah, dicendo, Contestando contestatus in nos vir, dicendo, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. 4. Si sis tu mittens fratrem nostrum nobiscum, descendemus et ememus tibi cibum. 5. Et si non tu mittens, non descendemus, quia vir dixit ad nos, Non videbitis facies meas absque quod frater vester vobiscum. 6. Et dixit Israel, Quare male fecistis mihi, ad indicandum viro an adhuc vobis frater? 7. Et dixerunt, Interrogando interrogavit vir ad nos, et ad nativitatem nostram, dicendo, An adhuc pater vester vivit? an sit {1}vobis frater? et indicavimus ei juxta os verborum illorum; an sciendo scivimus quod diceret, Descendere facite fratrem vestrum? @1 nobis I$ 8. Et dixit Jehudah ad Israelem patrem suum, Mitte puerum mecum, et surgemus, et ibimus, et vivemus, et non moriemur, etiam nos, etiam tu, etiam infantes nostri. 9. {1}Ego spondebo pro illo, e manu mea quaeres illum, nisi adduxero illum ad te, et statuero illum coram te, et peccabo tibi omnibus diebus. @1 Et I, but Ego A, Heb = Ego$ 10. Quia ni forte tardaverimus, quod nunc reversi fuerimus his duabus vicibus. 11. Et dixit ad illos Israel pater illorum, Si ita ergo hoc, facite, accipite e decantatione terrae in vasis vestris, et descendere facite viro munus, parum resinae, et parum mellis, ceram et stacten, nuces terebinthinas et amygdalas. 12. Et argenti duplum accipite in manibus vestris, et argentum reductum in ore manticarum vestrarum reducetis in manu vestra, forte error hoc. 13. Et fratrem vestrum accipite, et surgite, revertimini ad virum. 14. Et Deus Shaddai det vobis misericordias coram viro, et mittat vobis fratrem vestrum alterum, et Benjaminem; et ego quemadmodum orbatus sum, orbatus ero. 15. Et acceperunt viri munus hoc, et duplum argenti acceperunt in manu sua, et Benjaminem, et surrexerunt, et descenderunt Aegyptum, et steterunt coram Josepho. 16. Et vidit Joseph cum illis Benjaminem, et dixit ei qui super domo sua, Adduc viros domum, et mactando macta, et praepara, quia mecum comedent viri in meridie. 17. Et fecir vir quemadmodum dixit Joseph, et adduxit vir viros domum Josephi. 18. Et timuerunt viri quod adducti domum Josephi, et dixerunt, Super verbum argenti reducti in manticis nostris in initio nos adducimur, ad devolvendum super nos, et ad conjiciendum se super nos, et ad sumendum nos ad servos, et asinos nostros. 19. Et accesserunt ad virum qui super domo Josephi, et locuti ad illum ostio domus. 20. Et dixerunt, {1}In me, domine mi, descendendo descendimus in initio ad emendum cibum. @1 see note to n. 5654, p. 250, ft 1$ 21. Et factum, cum veniremus ad diversorium, et aperuimus manticas nostras, et ecce argentum cujusvis in ore manticae suae, argentum nostrum in pondere suo, et reducimus illud in manu nostra. 22. Et argentum alterum descendere facimus in manu nostra ad emendum cibum, non scimus quis posuit argentum nostrum in manticis nostris. 23. Et dixit, Pax vobis, ne timeatis, Deus vester, et Deus patris vestri dedit vobis absconditum donum in manticis vestris, argentum vestrum venit ad me; et eduxit ad illos Shimeonem. 24. Et adduxit vir viros domum Josephi, et dedit {1}aquam, et lavarunt pedes suos, et dedit pabulum asinis illorum. @1 A alters aquas to aquam, but 5666 and 5668 have aquas$ 25. Et praepararunt munus, usque ad venire Joseph in meridie, quia audiverunt quod ibi comederent panem. 26. Et venit Joseph domum, et adduxerunt ei munus quod in manu illorum, domum, et incurvabant se ei ad terram. 27. Et interrogavit illos ad pacem; et dixit, An pax patri vestro seni, quem dixistis? an adhuc is vivit? 28. Et dixerunt, Pax servo tuo patri nostro, adhuc ille vivit, et deflexerunt se, et incurvarunt se. 29. Et sustulit oculos suos, et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae, et dixit, An hic frater vester minimus, quem dixistis ad me? et dixit, Deus gratiosus sit tibi, fili mi. 30. Et festinavit Joseph, quia commovebantur commiserationes ejus ad fratrem suum, et quaerebat flere, et venit cubiculum, et flevit ibi. 31. Et lavit facies suas, et exivit, et continuit se, et dixit, Ponite panem. 32. Et posuerunt illi soli, et illis solis, et Aegyptiis comedentibus cum eo solis, quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem, quia abominatio id Aegyptiis. 33. Et sederunt coram eo, primogenitus secundum primogenituram suam, et minorennis secundum minorennitatem suam, et obstupuerunt viri quisque ad socium suum. 34. Et extulit portiones ex faciebus suis ad illos, et multiplicavit portionem Benjaminis prae portionibus omnium illorum quinque mensuris; et bibebant, et large bibebant cum eo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church