5574. CONTENTA
Continuatur de conjunctione verorum Ecclesiae in naturali quae sunt `decem filii Jacobi', cum caelesti spiritualis seu vero a Divino quod est `Josephus', per medium quod est `Benjamin': sed in hoc capite in sensu interno modo agitur de influxu communi qui conjunctionem praecedit.