5572. Sunt perplures hodie in Christiano orbe qui naturae omnia adscribunt et vix aliquid Divino; sed inter illos sunt plures in una gente quam in altera; licet itaque memorare commercium sermonis quod cum aliquibus ex illa gente, in qua perplures tales sunt, habui.