Arcana Coelestia (Elliott) n. 546

Previous Number Next Number See English 

546. Ut scirem quomodo se habet cum illis qui in caelum cupiunt, et non tales sunt ut ibi esse possint, cum fui in aliqua societate caelesti, visus mihi angelus ut infans, circum caput corolla florum caeruleorum splendentium, circum pectus cinctus sertis colorum aliorum; inde cognoscere datum quod in societate quadam essem ubi charitas; tunc in eandem societatem admissi sunt quidam spiritus probi, qui ilico cum intrabant, intelligentiores multo facti sunt et locuti sicut spiritus angelici. Postea intromissi qui ex semet innocentes esse vellent, quorum status mihi repraesentabatur per infantem, qui lac ore evomebat; taliter ii se habent. Dein admissi qui ex se intelligentes esse putabant; status eorum repraesentabatur per eorum facies, quae apparebant acutae, satis pulchrae; visi pileo instructi acuto, ex quo spiculum; sed non apparebant ut facies humanae carneae sed ut sculptilia absque vita; talis est status eorum qui ex semet spirituales esse, seu ex semet fidem habere posse, credunt. Alii spiritus admissi qui non poterant ibi morari; consternabantur et anxii facti, inde aufugiebant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church