Arcana Coelestia (Elliott) n. 545

Previous Number Next Number See English 

545. Sed ut scire possem quid et quale caelum et caeleste gaudium, saepe et diu, a Domino datum est percipere jucunditates gaudiorum caelestium; quare quia ab experientia viva, possum scire sed nusquam describere: ast ut solum idea ejus habeatur; est affectio jucunditatum et gaudiorum innumerabilium, quae commune quoddam simultaneum sistunt, in quo communi, seu in qua communi affectione, sunt innumerabilium affectionum harmoniae, quae distincte non perveniunt ad perceptionem sed obscure, quia communissima perceptio; usque percipere datum quod innumerabilia inessent, ita ordinata ut describi nusquam possint; innumerabilia illa, qualia ex caeli ordine fluunt. [2] Talis ordo est in affectionis singulis et minimis, quae modo ut communissimum unum sistuntur et percipiuntur secundum capacitatem ejus qui est objectum; verbo, indefinita in ordinatissima forma insunt cuicumque communi, et nihil non vivit et afficit, et quidem intima, nam gaudia caelestia ab intimis procedunt. Perceptum quoque, quod gaudium et delicium sicut a corde veniret, se diffundens mollissime per omnes fibras intimas, et inde in fibras congregatas, cum tali jucunditatis intimo sensu ut fibra sit quasi nihil nisi gaudium et delicium, et omne perceptivum et sensitivum inde similiter vivens ex felicitate: voluptatum corporis gaudium ad illa gaudia est sicut crassus et pungens grumus respective ad puram et lenissimam auram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church