Arcana Coelestia (Elliott) n. 5334

Previous Number Next Number See English 

5334. Vers. 46-49. Et Joseph filius triginta annorum in stando eo coram Pharaone rege Aegypti, et exivit Joseph a coram Pharaone, et transivit in omnem terram Aegypti. Et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones. Et congregavit omnem cibum septem annorum, qui fuerunt in terra Aegypti, et dedit cibum in urbibus, cibum agri urbis quae circumcirca illam, dedit in medio illius. Et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde, usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus. `Et Joseph filius triginta annorum' significat statum plenum reliquiarum: `in stando eo coram Pharaone rege Aegypti' significat cum praesentia ejus in naturali: `et exivit Joseph a coram Pharaone' significat cum ipsius esset naturale in communi: `et transivit in omnem terram Aegypti' significat cum subordinaret et submitteret singula ibi: `et fecit terra in septem annis abundantiae annonae collectiones' significat primos status cum multiplicata vera in series: `et congregavit omnem cibum septem annorum' significat conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus: `qui fuerunt in terra Aegypti' significat quod in naturali: `et dedit cibum in urbibus' significat quod reposuerit in interioribus: `cibum agri urbis' significat quae propria eis et convenientia: `quae circumcirca illam dedit in medio illius' significat quae prius in exteriore naturali fuerunt, recondit in interioribus interioris naturalis: `et congessit Joseph frumentum sicut arenam maris multum valde' significat multiplicationem veri a bono: `usque quod cessavit ad numerandum, quia nullus numerus' significat tale in quo caeleste a Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church