Arcana Coelestia (Elliott) n. 5333

Previous Number Next Number See English 

5333. `Et exivit Joseph super terram Aegypti': quod significet cum Ipsius fuit utrumque naturale, constat ex significatione `exire' quod hic sit influere; et ex significatione `terrae Aegypti' quod sit mens naturalis, de qua saepe prius, ita utrumque naturale; et quia `exire' significat influere, et `terra Aegypti' utrumque naturale, per illa verba cum praecedentibus significatur quale caelestis spiritualis, et quale conjugii boni cum vero et veri cum bono, cum caeleste spiritualis per influxum, suum {1}faceret utrumque naturale; quid sit suum facere naturale, videatur mox supra n. 5326. @1 fecerat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church