Arcana Coelestia (Elliott) n. 5335

Previous Number Next Number See English 

5335. `Et Joseph filius triginta annorum': quod significet statum plenum reliquiarum, constat ex significatione `triginta' quod sit plenum reliquiarum, de qua sequitur; et ex significatione `annorum' quod sint status, de qua n. 482, 487, 488, 493, 893; numerus `triginta' significat in Verbo aliquid pugnae, et quoque significat plenum reliquiarum; quod duplex ei significatio sit, causa est quia componitur ex quinque et sex in se multiplicatis, et quoque componitur ex tribus et decem in se {1}etiam multiplicatis; ex quinque in sex ductis, significat aliquid pugnae, n. 2276, quia `quinque' significant aliquid, n. 649, 4638, 5291, et `sex' pugnam, n. 720, 737, 900, 1709; at ex tribus in decem ductis significat plenum reliquiarum quia `tria' significant plenum, n. 2788, 4495, et `decem' reliquias, n. 576, 1906, 2284; quod numerus compositus simile involvat cum simplicibus ex quibus, n. 5291; `reliquiae' quod sint vera {2}juncta bono in interioribus apud hominem a Domino recondita, videatur n. 468, 530, 560, 561, 576, 660, 1050, 1738, 1906, 2284, 5135. [2] Plenitudo reliquiarum etiam significatur per triginta, et quoque per sexaginta, {3}ut et per centum, apud Marcum, Semen quod cecidit in terram bonam, dedit fructum ascendentem et crescentem, et tulit unum triginta, et alterum sexaginta, et alterum centum, iv 8, 20; omnes hi tres numeri, quia per multiplicationem assurgunt a decem, significant plenitudinem reliquiarum. Et quia homo non prius regenerari potest, hoc est, admitti in pugnas spirituales per quas fit regeneratio quam cum reliquias ad plenum acceperit, idcirco statutum quod Levitae non prius facerent opus in tentorio conventus quam cum impleverint triginta annos; opus illorum seu functio vocatur quoque `militia'; de quibus ita apud Mosen, Tolle summam filiorum Kehathi e medio filiorum Levi, . . . a filio triginta annorum et supra, ad filium quinquaginta annorum, omnem venientem ad militiam, ad faciendum opus in tentorio conventus, Num. iv (x)2, 3;

similiter dicitur de filiis Gershonis, et similiter de filiis Merari, ibid. vers. 22, 23, 29, 30, ac iterum, vers. 35, 39, 43. (m)Simile {4} involvit quod David, cum filius triginta annorum esset, regnare ceperit, 2 Sam. v (x)4.(n) [3] Ex his nunc patet cur Dominus non prius quam cum esset triginta annorum, se manifestaverit, Luc. iii (x)23, tunc enim in plenitudine reliquiarum fuit, at reliquiae quas Dominus habuit, Ipse Sibi comparaverat, et fuerunt {5}Divinae, per quas univit Essentiam Humanam Divinae, et illam Divinam fecit, n. 1906; ex Ipso {6}nunc est quod `triginta anni' significent statum plenum quoad reliquias, et quod sacerdotes Levitae functiones suas ingressi cum fuerunt aetate triginta annorum, et quia David repraesentaturus erat Dominum quoad regium, quod ille nec prius regnare ceperit; omne enim repraesentativum ducitur a Domino, et inde omne repraesentativum spectat Dominum. @1 quoque$ @2 juxta bono I$ @3 et ut I$ @4 i etiam$ @5 Divino I$ @6 etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church