Arcana Coelestia (Elliott) n. 4501

Previous Number Next Number See English 

4501. `Et Hamorem et Shechemum ad os gladii': quod significet ipsam Ecclesiam, constat ex repraesentatione `Hamoris' quod sit Ecclesia apud antiquos quoad bonum, de qua n. 4447; ex repraesentatione `Shechemi' quod sit Ecclesia apud antiquos quoad verum, de qua n. 4454, 4472, 4473; et ex significatione `ad os gladii' quod sit falsum et malum pugnans, de qua n. 4499, ita per quae Ecclesiam apud se exstinxerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church