Arcana Coelestia (Elliott) n. 4500

Previous Number Next Number See English 

4500. `Et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum': quod significet quod exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos, constat ex significatione `urbis' quod sit doctrina quae Ecclesiae, de qua n. 402, (x)2449, 2943, 3216, 4478, hic Ecclesiae apud antiquos quia (c)ea Ecclesia per `Hamorem et Shechemum,' cujus urbs erat, repraesentatur; ex significatione `confidenter' quod sit ex fiducia, hic ex fiducia falsi et mali; et ex significatione `masculi' quod sit verum, de qua n. 749, 2046, 4005; inde patet quod per `venerunt super urbem confidenter et occiderunt omnem masculum' significetur quod ex fiducia falsi et mali exstirparent vera doctrinae Ecclesiae apud antiquos. [2] Erat Ecclesia apud {1} antiquos, (o)quae ex Antiquissima, quae apud posteritatem ex Jacobo instauraretur {2}, quia {3} Ecclesia Antiqua perire incepit, at quod omne verum fidei et bonum charitatis, ita omne internum cultus apud se exstinxerint, et sic quod nulla Ecclesia apud illam posteritatem institui potuerit, (t)in sensu interno hic describitur, unde factum, quod quia contumaciter institerant, solum repraesentativum Ecclesiae apud illos institutum sit, videatur n. 4281, 4288-4290, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444 @1 i quae$ @2 restauraretur$ @3 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church