Arcana Coelestia (Elliott) n. 4502

Previous Number Next Number See English 

4502. `Et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt': quod significet quod affectionem veri sustulerint, constat ex repraesentatione `Dinae' quod sit affectio veri, de qua supra n. 4498; secundum proximum sensum internum est quod sustulerint affectionem veri ab illis qui fuerunt a reliquiis Ecclesiae Antiquissimae, quia dicitur `e domo Shechemi', per domum Shechemi enim significatur bonum veri illius {1} Ecclesiae; sed quia agitur de exstirpatione veri et boni apud posteros ex Jacobo, qui hic per `filios ejus' significantur, et quia omnia {2} se applicate habent ad rem de qua agitur, ideo per `domum Shechemi' hic significatur simpliciter bonum veri, quale fuerat apud hominem Antiquissimae Ecclesiae, ita quod hoc exstinctum sit apud gentem a Jacobo; voces enim et nomina in Verbi sensu interno significant res praedicabiliter ad suum subjectum; insimul quoque significatur infractio boni et veri apud Hamorem et Shechemum et ejus familiam, quia ad externa accesserunt {3}, ut n. 4493 ostensum. [2] Quod illa quae de Shimeone et Levi hactenus explicata sunt, ita se habeant, constare potest a propheticis Jacobi ante mortem, ubi haec, Shimeon et Levi fratres, instrumenta violentiae machaerae eorum; in arcanum eorum ne veniat anima mea, in congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem:

maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est: dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7;

per {4} `Shimeonem et Levi' significatur verum fidei quod apud posteros Jacobi versum est in falsum, et bonum charitatis in malum, ut supra n. 4499, 4500; `fratres' dicuntur quia bonum est frater veri, seu charitas fidei, n. 4498; `instrumenta violentiae machaerae seu gladii eorum' significat falsa et mala quod intulerint violentiam veris et bonis, n. 4499; `in arcanum eorum ne veniat anima mea, et in congregatione eorum ne uniatur gloria mea' significat disjunctionem quoad vitam et doctrinam, `anima' enim praedicatur in Verbo de vita, n. 1000, 1040, 1742, 3299, et `gloria' de doctrina; `quia in ira sua occiderunt virum, et in complacito suo enervarunt bovem' significat quod in malo proposito exstinxerint Ecclesiae verum et Ecclesiae bonum; `vir' est Ecclesiae verum, n. 3134, `bos' ejus bonum, n. 2180, 2566, 2781;

`maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis' significat poenam aversionis a vero et bono {5}; `maledicere' est se avertere, et quoque propter id puniri, n. 245, 379, 1423, 530, 384, `ira' est recessio a vero, et `furor' a bono, n. 357, 3614;

dividam eos in Jacobum et dispergam eos in Israelem' significat quod bona et vera non amplius erunt in Ecclesiae eorum externo ac interno; `dividere (c)et dispergere' est separare (o)et exstirpare ab illis, n. 4424, `Jacob' est externum Ecclesiae, ac `Israel' internum, n. 4286. [3] (m)Haec(o) in prophetico illo de Shimeone et Levi dicta sunt, quia per illos significatur in genere verum et bonum Ecclesiae, quae cum nulla fiunt, et magis cum loca eorum succedunt falsa et mala, tunc Ecclesia exstincta est; quod prophetica haec non aliud involvant, constare potest ex eo quod tribus Shimeonis et tribus Levi non maledictae fuerint prae reliquis tribubus; fuit enim tribus Levi assumpta in sacerdotium, et tribus Shimeonis (o)fuit inter reliquas Israelis {6} sicut una (c)illarum.(n) @1 alius I$ @2 i in sensu interno$ @3 recesserunt$ @4 i ibi$ @5 i et conversionis ad falsum et malum$ @6 Israelitas$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church