Arcana Coelestia (Elliott) n. 4265

Previous Number Next Number See English 

4265. Vers. 16-23. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. Et praecepit primo dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? Et dices, Servo te Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo; et ecce etiam is post nos. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, inveniendo vos eum. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea vide facies ejus, forte suscipiet facies meas. Et transivit munus ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, transivit transitum Jabbok. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi {1}. `Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim, et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam' significat ordinationem quomodo initiarentur: `et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos' significat submissionem: et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum in inveniendo vos eum' significat continuum: `et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus, [in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus,] forte suscipiet facies meas' significat praeparationem ad sequentia: `et transivit munus ante eum' significat effectum: `et is pernoctavit in nocte illa in castris' significat quae sequuntur: `et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok' significat insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis; `transitus Jabbok' est insinuatio prima: `et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi' significat ulteriorem insinuationem. @1 A has in margin (Specialia non explicari possunt quare summaria). See also end of n. 4266$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church