Arcana Coelestia (Elliott) n. 4266

Previous Number Next Number See English 

4266. `Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim;

et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam et inter catervam': quod significet ordinationem quomodo initiarentur, constat ex significatione `dare in manum' quod sit instruere potentia; quod `manus' sit potentia, videatur n. 878, 3091, 3387, 3563; ex significatione `servorum' quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de qua n. 3019, 3020, omnia enim quae sunt naturalis seu externi hominis subordinata sunt spirituali seu interno homini, inde omnia quae ibi, sunt respective servitia, et vocantur `servi'; ex significatione `catervae' quod sint scientifica, tum cognitiones, ita doctrinalia, de qua n. 3767, 3768; haec quamdiu in naturali seu externo homine, hoc est, in ejus memoria sunt et nondum implantata spirituali seu interno homini, significantur per `catervas datas in manum servorum'; ex significatione `seorsim' quod sit unicuique secundum classes, aut secundum genera et species; ex significatione `transire ante me, et spatium ponere inter catervam et catervam' quod sit praeparare viam ad bonum quod reciperetur, nam de receptione boni a vero et de conjunctione eorum in naturali homine hic agitur: ex (t)singulis his patet quod per omnia illa in communi significetur ordinatio quomodo initiarentur {1}. Quod initiationem veri in bonum in naturali homine attinet, illa nullatenus ad captum exponi potest, homo enim Ecclesiae hodie, ne {2} quidem novit quid internus seu spiritualis homo (o)est tametsi de illo saepius loquitur, nec novit quod verum initiandum sit bono in externo seu naturali `homine' ut fiat homo Ecclesiae; minus quod aliqua ordinatio a Domino sit in illo homine, ut fiat conjunctio ejus cum interno {3}; haec quae communissima sunt, hodie ita latent ut non sciatur quod sint;

quapropter si singula exponerentur quae hic in sensu interno de ordinatione et initiatione continentur, foret mera arcana loqui, ita mere incredibilia, consequenter foret in vanum, aut sicut in aquam aut arenam sementem mittere; haec causa est quod singularia praetereantur et hic, ut quoque in sequentibus hujus periodi, solum communia exponantur. @1 initiaretur$ @2 i et quoque doctissimus$ @3 sit in naturali seu externo homine, ut initiatio et dein conjunctio ejus fiat cum Interno$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church