Arcana Coelestia (Elliott) n. 4264

Previous Number Next Number See English 

4264. `Camelas lactantes et filios illarum triginta, juvencas quadraginta et juvencos decem, asinas viginti et pullos decem':

quod significet servitia communia et specialia, constat ex significatione `camelarum et filiorum (c)illarum,' tum `juvencarum et juvencorum,' ut et `asinarum et pullorum illarum,' quod sint illa quae sunt naturalis hominis, de quibus aliquoties prius, (m)de camelis n. 3048, 3071, 3143, 3145; de juvencis n. 1824, 1825, 2180, 2780, 2830; de asinabus, n. 2781; quod illa quae sunt naturalis hominis sint respective servitia, videatur n. 1486, 3019, 3020, 3167; inde est quod per illa {1} significentur servitia communia et specialia. Quod attinet numerum caprarum quod ducentae {2}, caprorum quod viginti, ovium quod ducentae, arietum quod viginti, camelarum et filiorum earum quod triginta, juvencarum quod quadraginta, juvencorum quod decem, asinarum quod viginti, et pullorum illarum quod decem, sunt arcana quae absque multa explicatione et ampla deductione, aperiri nequeunt; omnes enim numeri in Verbo significant res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1988, 2075, 2252, 3252, et quid significant, ostensum est ubi in praecedentibus occurrerunt: [2] et quoque miratus (o)sum quandoque quod loquela angelorum cum in mundum spirituum delapsa, etiam in varios numeros ceciderit; tum quod ubi numeri in Verbo lecti sunt, ab angelis intellectae sint res; numerus enim nusquam penetrat in caelum, nam numeri sunt mensurae et spatii, tum temporis, et haec sunt mundi et naturae, quibus in caelis correspondent status et statuum mutationes: antiquissimi qui caelestes homines fuerunt et communicationem cum angelis habuerunt, noverunt quid per singulos numeros, etiam per compositos significaretur, inde significatio illorum derivata est ad posteros, et ad filios Antiquae Ecclesiae: haec sunt quibus homo Ecclesiae (o)hodie, qui nihil sanctius in Verbo credit reconditum esse quam quod in littera apparet, fidem vix adhibeat. @1 i omnia$ @2 A and I have this and following numbers of this [ ] in Arabic notation.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church