4187. `Et filiabus meis quid faciam illis hodie, aut filiis illarum quos pepererunt?': quod significet quod illa vindicare sibi non ausus sit, constat ex significatione `filiarum' quod sint affectiones veri, et `filiorum' quod sint vera, de quibus mox supra n. 4185; quod illa sibi vindicare non ausus sit, significatur per `quid faciam illis hodie,' et patet ex illis quae praecedunt, quod nempe Deus dixerit ad illum in somnio, `Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque a malum,' vers. 24.