Arcana Coelestia (Elliott) n. 4186

Previous Number Next Number See English 

4186. `Et omne quod tu videns, mihi hoc': quod significet omne perceptivum et intellectuale, constat a significatione `videre' quod sit percipere et intelligere, de qua n. 2150, 3863, ita quod omne perceptivum et intellectuale veri et boni ejus esset. Haec quomodo se habent, prius dictum est, et illustratum per illa quae in altera vita fiunt, quod nempe spiritus cumprimis mediae sortis, cum sunt in societate quadam angelica, tunc non aliter sciant quam quod affectiones boni et veri quae a societate influunt, sint illorum; talis enim est communicatio affectionum et cogitationum in altera vita, et quantum cum illa societate conjuncti sunt, `quod' tantum id putent; iidem cum separantur inde, indignantur, et cum in statum indignationis, etiam in statum obscurum veniunt, de quo {1} supra n. 4184, in quo statu quia non perceptionem interiorem habent, vindicant sibi bona et vera quae societatis angelicae sunt et per communicationem, de qua dictum, habuerunt; [2] hic status est qui in hoc versu describitur; praeterea per multam experientiam mihi scire datum (o)est, quomodo affectiones boni et veri communicantur aliis; spiritus illius sortis aliquoties apud me fuerunt, et cum per affectionis quid conjuncti essent, tunc non aliter sciverunt quam quod mea illorum essent; et informatus quod simile fiat apud omnes homines; quilibet enim homo apud se habet spiritus, qui ut primum veniunt ad hominem ac intrant in ejus affectionem, non aliter norunt {2} quam quod omnia quae hominis sunt, nempe omnia affectionis et cogitationis ejus, sint illorum;

ita conjunguntur homini spiritus per quos homo a Domino regitur, n. 2488; de quibus ab ipsa experientia in sequentibus, ad finem capitum, dicetur. @1 qua I$ @2 A d sciunt, i norunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church