Arcana Coelestia (Elliott) n. 3979

Previous Number Next Number See English 

3979. `Dixit ad eum Laban': quod significet perceptionem ex illo bono quod significatur per `Laban,' constat a significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione `Labanis' quod sit bonum collaterale ex Divino, de qua n. 3612, 3665, 3778: quod sit perceptio ex illo bono quae significatur per `dixit ad eum Laban,' est quia personae in Verbo non aliud significant quam res, in supremo sensu Divinas apud Dominum, in sensu interno quales apud hominem de quibus agitur; ita per binas personas, binas res apud eundem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church