Arcana Coelestia (Elliott) n. 3978

Previous Number Next Number See English 

3978. Versi 27-30. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, {1}expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit acquisitio tua mecum. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem, et benedixit Jehovah tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam etiam ego domui meae? `Dixit ad eum Laban' significat perceptionem ex illo bono quod significatur per Laban:

`Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis' significat propensionem:

`expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te' significat quod ex Divino, propter bonum naturalis cui inserviturum: `et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam' significat quod ex se daret quod vellet: `et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi' significat quod noverit ejus animum et potentiam: `et qualis fuit acquisitio tua mecum' significat etiam quod ex Divino:

`quia parum quod fuit tibi ante me' significat quod sterile ejus bonum {1}antequam conjungatur: `et erupit ad multitudinem' significat fecunditatem dein: `et benedixit Jehovah tibimet ad pedem meum' significat quod a Divino quod naturali: `et nunc quando faciam etiam ego domui meae?' significat quod nunc fructificabitur inde bonum suum. @1 Heb (nahash) = `to divine, to practise enchantments.' It occurs also in Gen. xliv 5, 15, in reference to Joseph's cup, where S renders it by divino.$ @2 nisi as n. 3984.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church