3980. `Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis': quod significet propensionem, constat ex significatione `invenire gratiam in oculis alicujus' quod sit propensio: de bono quod significatur per `Laban,' praedicatur propensio, cum adesse vult; qui reflectit seu reflectere potest super affectiones boni et veri quae apud se, et quoque super jucundum et volupe, animadvertet propensionem unius prae altero; sed absque reflexione haec et similia non apparent.