3838. `Et ecce illa Leah': quod significet quod conjunctio cum vero externo, constat a repraesentatione `Leae' quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819, cum qua quod conjunctio significetur, patet, quia illa erat quae pro Rachele data {1}erat in mulierem; quid haec involvunt, constare potest ab illis quae de conjunctione cum veris externis prius quam cum veris internis supra n. 3834 dicta sunt, et ab illis quae infra ad n. 3843 dicentur. @1 esset$