3837. `Fuit in mane': quod significet illustrationem in illo statu, constat a significatione `mane' quod sit illustratio, de qua n. 3458, 3723; et quia omne tempus significat statum, n. 2625, 2788, 2837, 3356, sic etiam tempus matutinum seu mane illustrationem illius status, seu in illo statu; illustratio spectat id quod mox sequitur, nempe quod agnoverit quod conjunctio modo esset cum vero externo.