Arcana Coelestia (Elliott) n. 3836

Previous Number Next Number See English 

3836. Vers. 25, 26. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare fraudasti me? Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem ante primogenitam. `Fuit in mane' significat illustrationem in illo statu: `et ecce illa Leah' significat quod conjunctio cum vero externo: `et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi?' significat indignationem: `nonne pro Rachele servivi cum te?' significat quod studium esset pro affectione veri interni: `et quare fraudasti me?' significat indignationem majorem: `et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro' significat quod non talis sit status: `dare minorem ante primogenitam' significat ut affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church