Arcana Coelestia (Elliott) n. 3839

Previous Number Next Number See English 

3839. `Et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti mihi?': quod significet indignationem, constat ex affectione in his verbis, et in illis quae sequuntur, quod sit indignationis, patet, quae secundum seriem historicam in illa verba cadit; sunt bina quae sensum internum Verbi constituunt, nempe affectiones et res;

affectiones quae in verbis Verbi latent, non patent coram homine, sed intime ibi reconditae sunt, nec patere possunt, quia homo dum in corpore vivit, in mundanis et corporeis affectionibus est, quae commune non habent cum illis affectionibus quae in sensu interno Verbi; sunt enim ibi affectiones amoris spiritualis et caelestis, quas homo eo minus percipere potest quia pauci sunt qui in illis sunt, et illi pauci sunt plerique simplices qui super affectiones reflectere non possunt; reliqui ne quidem sciunt {1}quid genuina affectio; affectiones illae in charitate erga proximum, et in amore in Deum sunt; qui in illis non sunt, credunt quod non sint aliquid, cum tamen hae affectiones implent universum caelum, et hoc cum varietate ineffabili: tales affectiones sunt cum illarum varietatibus, quae reconditae sunt in sensu interno Verbi, et ibi sunt non solum in unaquavis serie, sed etiam in unaquavis voce, immo in unaquavis iota, et elucent coram angelis cum Verbum legitur ab illis qui in simplici bono, et simul in innocentia sunt, et hoc, ut dictum, cum indefinita varietate; [2]sunt {2}imprimis binae affectiones quae e Verbo coram angelis elucent, nempe affectiones veri et affectiones boni, affectiones veri {3}coram angelis spiritualibus, et affectiones boni coram angelis caelestibus; hae nempe affectiones boni quae sunt amoris in Dominum, sunt coram homine prorsus {4}ineffabiles, inde etiam sunt incomprehensibiles;

at affectiones veri quae sunt amoris mutui, quoad communissima aliquatenus comprehendi possunt, sed solum ab illis qui in amore genuino mutuo sunt, et hoc non ex quadam perceptione interna {5}nisi obscura; [3]ut pro exemplo, affectio indignationis de qua hic: homo qui non novit quid affectio charitatis ex eo quod in illa non sit, non aliam ideam de illa habere potest quam talis indignationis qualis est apud hominem, cum ei malum fit, quae est indignatio irae, sed talis indignatio non {6}est apud angelos, sed est indignatio prorsus alia, quae non irae est sed zeli, in qua nihil mali inest, et tam longe abest ab odio, aut vindicta, aut a retributione mali pro malo, quantum abest caelum ab inferno, nam scaturit ex bono; sed qualis illa {7}est, non potest, ut dictum, aliquibus verbis exprimi; similiter se habet cum reliquis affectionibus quae ex bono et vero sunt, et quae boni et veri sunt. [4] Hoc quoque patet ab eo quod angeli (t)sint modo in finibus, et in finium usibus, n. 1317, 1645, 3645; fines non aliud sunt quam amores seu affectiones, n. 1317, 1568, 1517, 1909, 3425, 3796, nam quod homo amat, hoc pro fine habet; et quia ita, sunt in affectionibus rerum quae in Verbo, et hoc cum omni varietate secundum affectionum genera in quibus angeli sunt; inde satis constare potest quam sanctum sit Verbum, nam amori Divino seu amori qui a Divino, inest sanctitas, et inde {8}rebus quae ibi. @1 quid affectio genuina charitatis et amoris sit$ @2 in genere$ @3 i elucent$ @4 inenuntiabiles$ @5 sed$ @6 percipitur ab angelis$ @7 sit$ @8 rei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church