Arcana Coelestia (Elliott) n. 3699

Previous Number Next Number See English 

3699. `Et ecce scala statuta terrae': quod significet communicationem infimi veri et boni inde, constat ex significatione `scalae' quod sit communicatio, de qua sequitur; et ex significatione `terrae' quod sit infimum, nam mox dicitur quod `caput ejus pertingeret caelum,' quod est supremum; inde patet quod scala quae inter terram et caelum, seu inter infimum et supremum, sit communicatio; quod communicatio infimi veri et inde boni sit quae per `scalam statutam terrae' significatur, patet ex eo quod de illius gradus vero et inde bono quod per Jacobum hic repraesentatur, in sensu interno hic agatur. [2] In lingua originali vox scalae {1}derivatur a voce quae significat semitam seu {2}viam, quae quod praedicetur de vero, videatur n. 627, 2333; etiam cum apud angelos de vero est sermo, sistitur id repraesentative in mundo spirituum per vias, videatur n. 189, 3477; inde patet quid `scala' significat, cujus una extremitas est statuta terrae, et altera pertingit caelum, quod nempe communicatio veri quod infimo loco est, cum vero quod {3}supremo, de qua communicatione sequitur; quod sint vera et bona infima, et vera et bona suprema, et inter illa gradus sicut scalae, videatur n. 3691. @1 est ex derivatione vocis$ @2 Heb [ ] (sullam) = ladder; [ ] (mesillah) = highway, but in n. 627, 2333 `way' is expressed in the Heb by [ ] (derek)$ @3 i in$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church