Arcana Coelestia (Elliott) n. 3700

Previous Number Next Number See English 

3700. `Et caput ejus pertingens caelum': quod significet cum Divino, nempe quod communicatio, constat a significatione `capitis scalae' seu summitatis ejus quod sit supremum; et a significatione `caeli' quod sit Divinum; caelum enim in supremo sensu in quo agitur de Domino, est ipsum Divinum, at in sensu repraesentativo in quo agitur de homine qui regeneratur, est intimum bonum et inde verum quod a Domino, quale est in caelo, et ex quali est ipsum caelum; hoc quoque Divinum dicitur quia a Domino; est enim Dominus, seu quod idem, Divinum quod a Solo Domino, Omne in omnibus caeli; quod non a Divino ibi, hoc non est caeli; inde est quod aliquoties prius dictum quod Dominus sit ipsum caelum, et quod in Domino sint qui in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church