Arcana Coelestia (Elliott) n. 3698

Previous Number Next Number See English 

3698. `Somniavit': quod significet praevidentiam, constat a significatione `somniare' quod in sensu interno sit futura praedicere somnia enim prophetica quae Divina, {1}futurorum praedictiones fuerunt, ut constare potest ab illis de quibus in Verbo, n. 1975, 1976; quia illa per `somnia' et `somniare' in sensu interno significantur, in sensu supremo in quo agitur de Domino, significatur praevidentia; ex praevidentia enim Divina Domini praedictiones sunt; quod non aliunde praedictiones de rebus quae non secundum communem naturae ordinem fluunt ac inde praevideri possunt, constare potest ex Verbo, etiam ab his apud Mosen, Quando propheta locutus fuerit in nomine Jehovae, sed non factum fuit verbum, et non evenit istud verbum, quod non locutus est Jehovah, in arrogantia locutus est istud propheta Deut. xviii 22. [2] Et tametsi praedictiones rerum quae evenerunt, fuerint a malis et cultoribus alius dei, apud eundem, Si surgit in medio tui propheta vel somnians somnium, et dat tibi signum, et vel prodigium, et fit signum et prodigium quod locutus ad te, dicendo, Eamus post deos alios non novisti et serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, aut somnianti somnium istud, quia tentat Jehovah Deus vos, Deut xiii 2-4;

a quibus patet quod ipsa praedictio sit a Divino, sed suasio ad colendum alios deos a proprio prophetae, cui {2}id permissum, tentandi causa sicut dicitur; inde quoque est, et ex aliis causis, quod {3}pluries olim qui baales et alios deos coluerunt, etiam prophetaverint, visione viderint, et somnia somniaverint, et quoque quod evenerint quae locuti, et {4}perpluries seduxerint, de quibus apud Jeremiam xxiii; praeter alios qui dicti divinatores, auguratores, praestigiatores, pythones, qui inter illos fuerunt, qui magiae naturali studuerunt, ex qua nihil Divini potuit praedici, sed solum quod contra Divinum {5}esset, hoc est, contra Dominum, et contra bonum amoris et verum fidei in Ipsum; hoc magicum {6}qualecumque in externa forma apparet. @1 i non aliud quam$ @2 i ita$ @3 plures$ @4 perplures$ @5 i et quicquid praedicitur contra Divinum$ @6 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church