2858. `Et iverunt simul ad Beersheba': quod significet progressionem in charitatis et fidei doctrina quae Divina, cui adjuncta rationalia humana, constat a significatione `Beersheba' quod sit charitatis et fidei doctrina quae Divina, cui adjuncta rationalia humana, de qua n. 2614, 2723; rationalia humana significantur per `pueros,' n. 2782, 2792, 2856, et quod Divina cui illa adjuncta sunt, per quod `cum Abrahamo iverunt simul,' videatur n. 2767.