2859. Quod `habitavit Abraham in Beersheba' significet quod Dominus sit ipsa illa doctrina, constat ex significatione `habitare,' ex repraesentatione `Abrahami,' et ex significatione `Beersheba,' de quibus prius, et simul ex illis quae mox praecedunt; `habitare in Beersheba' est esse in doctrina, at cum praedicatur de Domino, est esse doctrina; sicut habitare in caelo, ut quoque dicitur de Domino, non solum significat quod sit in caelo, sed etiam quod Ipse sit caelum, est enim Omne caeli, n. 551, 552 quod Dominus sit Verbum, {1}notum est, ita Dominus est doctrina, n. 2533, nam omnis doctrina est ex Verbo; omne doctrinae in Verbo ex Domino est, et de Domino est; in sensu interno Verbi nihil nisi de Domino et de Ipsius regno agitur, ut pluries ostensum; est Divinum Humanum Domini, de quo sensus internus Verbi imprimis agit; et omne doctrinae in Verbo quoad hominem est Ipsum {2}colere et Ipsum amare. @1 i cuivis$ @2 A transposes colere and amare$