Arcana Coelestia (Elliott) n. 2857

Previous Number Next Number See English 

2857. `Et surrexerunt': quod significet elevationis gradum majorem, constat a significatione `surgere' quod cum nominatur in Verbo, sit aliqua elevatio quae significatur, n. 2401; hic elevatio rationalis post tentationem; post enim {1}tentationes elevatum semper fuit rationale, quod fit etiam apud hominem; omnis tentatio in qua vincit homo, elevat ejus mentem et quae mentis sunt, confirmat enim bona et vera, et superaddit nova, n. 1692, 1717, 1740, 2272. @1 tentationem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church