Arcana Coelestia (Elliott) n. 2744

Previous Number Next Number See English 

2744. Ostensum mihi quomodo progrediuntur jucunda ab amore conjugiali, hinc ad caelum, illinc ad infernum; progressio jucundorum versus caelum erat in beatitudines et felicitates continue plures, usque ad innumerabiles et ineffabiles, et quo interius in innumerabiliores et ineffabiliores, usque ad ipsas caelestes caeli intimi seu innocentiae; et hoc per liberrimum, omne enim liberum est ex amore, ita liberrimum ex amore conjugiali qui est ipse caelestis. Ostensum dein quomodo progrediuntur jucunda amoris conjugialis versus infernum, quod se paullatim removeant a caelo, et hoc quoque ex apparente libero, usque dum iis vix aliquid humani remanet; mortiferum et infernale in quod desinunt, quod visum, non describi potest. Quidam spiritus qui tunc apud me, et illa quoque vidit, festinabat antrorsum ad sirenes quae tales, clamans quod ostenderet iis quale eorum jucundum, tenens primum ideam jucundi, sed cum paullatim magis antrorsum venit, continuabatur idea, sicut jucundi progressio, ad infernum, et tandem desiit in talem horrorem. Sirenes sunt quae in persuasione quod honestum sit scortari et adulterari, etiam aestimatae ab aliis quod tales, et quod in decoris vitae; earum plurima pars in alteram vitam e Christianismo veniunt; de illis videatur n. 831, 959, 1515, 1893, (x)2483.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church