2743. Visus mihi magnus canis instar Cerberi, et quaesivi quid significaret, dictum quod per talem canem significetur custodia ne in amore conjugiali transeatur a jucundo caelesti ad jucundum infernale, et vicissim; qui enim in amore genuino conjugiali [sunt], in jucundo caelesti sunt, qui autem in adulteriis, etiam in jucundo sunt quod apparet iis ut caeleste sed est infernale; per canem sic repraesentatur, ne jucunda illa opposita communicent.