2745. Sunt quae non amant maritos, sed eos vilipendunt, et tandem pro nihilo aestimant; quales illae sunt, repraesentatum est per gallum, felem silvestrem, et tigridem obscuri coloris; dictum quod tales incipiant multum loqui, dein increpare, et tandem tigridis naturam induunt; dicebatur a quibusdam quod tales usque amant liberos, at responsum quod amor ille non sit humanus, et quod influat aeque in malos, etiam in animalia quaecumque, usque adeo ut quoque haec ament prolem prae se; adjiciebatur quod apud tales nihil amoris conjugialis sit.