2623. `Filium': quod significet Divinum Rationale, constat a significatione `filii'; filius in Verbi sensu interno significat verum, n. 489, 491, 533; et quia verum est praecipuum in rationali, n. 2072, 2189, etiam per filium significatur rationale; hic autem Divinum Rationale, in quo principaliter {1} est bonum; quod etiam `Isacus,' qui hic est filius, repraesentat, de quo in sequentibus. @1 principale.$