Arcana Coelestia (Elliott) n. 2624

Previous Number Next Number See English 

2624. `Senectuti illius': quod significet cum dies completi sunt ut exueretur humanum, constare potest a significatione `senectutis' quod sit status ut exueretur humanum et indueretur Divinum, de qua n. 2198; erat enim tunc Abraham senex centum annorum, per quem numerum quod plenus status unitionis significetur, in explicatione ad vers. 5 constabit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church