2622. `Sarah Abrahamo': quod significet ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, constat ex repraesentatione `Sarae' quod sit Divinum spirituale seu Divinum Verum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172(x), 2173, 2198, 2507, et ex repraesentatione `Abrahami' quod sit Divinum caeleste, seu Divinum Bonum, de qua n. 1989, 2011, 2172, 2198, 2501: de unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti, videantur quae supra n. 2618 dicta sunt.