Arcana Coelestia (Elliott) n. 1879

Previous Number Next Number See English 

1879. Cum in lecto essem, dictum mihi quod conspirarent contra me spiritus mali, animo me suffocandi, sed quia tutus et securus a Domino, minas illas vilipendi, et indormivi; at media nocte expergefactus, sensi quod non respirarem a me sed e caelo, nam nihil meae respirationis erat quod manifeste percepi; dicebatur tunc quod conspiratio adesset, et dictum quod essent illi qui odio habent interiora Verbi, hoc est, ipsas veritates fidei, nam hae sunt interiora Verbi, et hoc quia contra illorum fallacias, persuasiones et cupiditates, quibus sensus litterae ratiocinari posset: [2] postea antesignani, cum irritus factus eorum conatus, tentabant intrare in corporis mei viscera, et penetrare usque ad cor, quo etiam admissi; quod semper manifesto sensu perceptum, nam cui aperta sunt interiora quae spiritus, simul etiam sensitivam perceptionem talium accipit; at tunc in statum quendam caelestem immissus sum, qui erat quod nihil conarer repellere hospites illos, minus injuriam vindicare; dicebant tunc quod pacificum sit; sed mox velut rationalitate orbati sunt, vindictam spirantes, et conatus suos perficere conantes, sed incassum; dissipati sunt dein a semet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church